CUSPATORES

CUSPATORES
CUSPATORES
in Glossis Basilic. Κουςπάτωρες φυλακιςταὶ. κούςπους γὰρ ξυλόποδας καλοῦσιν, custodes sunt, cuspos enim lignea sandalia vocant. Cippus nempe, seu Cuspus lignum erat, quô pedes reorum vincti in carcere tenebantur, annuli habens figuram, ut Eustathius docet. Unde pedes servorum annulati, Apuleio. Ex Graeco κυφὸς et κύφων, quô lignum appellabatur, quô cervix aut pedes noxiorum vinciri mos erat. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Vide quoque meursium, Glossar. et Fabrotum, ad Cedrenum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”